Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VIII. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae.
Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet
prout statutum est in decretis Gelasii Papae capitulo
XIII. quod nec auctoritas diuina, nec canonum forma
prestituit. Quod si propria fuerit uoluntate continentiam
professa, in eiusdem Gelasii capitulo XXI.
legitur, eius intentio pro se reddat rationem Deo, quia,
sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat,
nullatenus nubere uetabatur, sic secum habita deliberatione
promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nos
autem auctoritate Patrum suffulti in hoc sancto concilio
sancimus et libere iudicamus, si sponte uelamen
quamuis non consecratum sibi inposuerit, et in ecclesia
inter uelatas Deo oblationem obtulerit, uelit nolit, sanctimoniae
habitum ulterius habere debet, licet sacramento
confirmare uelit, eo tenore et ratione sibi uelamen inposuisse,
ut iterum posset deponere. ]

< Dokument zurück | | Dokument vor >