[C. V.]
Idem. [in eadem epistola]Quod si penitenciam huius illiciti concubitus sui egerint,
et a se inuicem recesserint, inspiciantur iterum uirgines
ab obstetricibus diligenter, et si uirgines inuentae
fuerint, accepta conmunione ad ecclesiam admittantur; hac
tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum
reuersae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub
eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur,
nec in ecclesia postmodum facile recipiantur.
Si autem de eis aliqua corrupta fuerit et deprehensa,
agat penitenciam plenam, que hoc crimen admisit que
iam non mariti, sed Christi adultera est, et ideo estimato
iusto tempore, postea exomoloysi sui facta
ad ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseuerant, nec
se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica
obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam
posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere
incipiant, nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem,
si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint.