C. III. Non defensetur ab aliquo qui episcoporum iudicio dampnatur.
Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 2.]Si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum
quocumque crimine fuerit dampnatus, non liceat eum
siue ab ecclesiis, quibus prefuit, siue a quolibet homine
defensari; interposita pena dampni pecuniae atque honoris,
quo nec etatem, nec sexum excusandum esse precipimus.