Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Non secularibus uestibus, sed ordini suo conuenientibus clerici utantur.

Item Zacharias Papa. [in Sinodo Romana, c. 3.]
Episcopi, presbiteri, diaconi, secularibus indumentis
non utantur, nisi, ut condecet, tunica sacerdotali; sed neque
dum ambulauerint in ciuitate, aut in uia, aut in
plateis, sine operimento presumant ambulare, preterquam
si in itinere longo ambulauerint, quia sicut mulier
orans in ecclesiis non uelato capite deturpat caput
suum, iuxta Apostolicam uocem, ita sacerdos sine operimento
deturpat sacerdotium suum. Quod si temere presumpserit
contra statuta agere, communione priuetur, donec
que statuta sunt adinplere maturet.

< Dokument zurück | | Dokument vor >