C. IV. Una ecclesia duobus sacerdotibus diuidi non potest.
Sicut in unaquaque ecclesia unus presbiter debet esse,ita ipsa, que sponsa uel uxor eius dicitur, non potest
diuidi inter plures presbiteros, sed unum tantummodo habebit
sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde
interdicimus, ut nullus presumat ecclesiam inter duos uel
plures diuidere quia ecclesia Christi uxor et sponsa debet
esse, non scortum, sicut Papa Calixtus testatur.
IV. Pars. Gratian. Conductitiis quoque presbiteris ecclesia
conmitti non debet.
Unde Innocentius II.: [in Sinodo Romana, c. 10.]