[C. VI.]
Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est,quoniam sic te predictae Terracinensis ecclesiae cardinalem
esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis ecclesiae
pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque
eius pretereas, quia ita fraternitati tuae sepe dictae Terracinensis
ecclesiae curam iniungimus ut Fundensis
ecclesiae tibi iura potestatemue nullo modo subtrahamus.
Gratian. Non enim potest utrique presidere tamquam
titulatae, sed uni tamquam conmendatae, alteri uero tamquam
titulatae preesse ualet.