C. I. Non sunt prohibendae uirgines sacrae, que causa religionis aliud monasterium adire desiderant.
Virgines sacrae si pro lucro animae suae propterdistrictiorem uitam ad aliud monasterium pergere disposuerint,
ibidemque conmanere decreuerint, sinodus concedit.
Si uero fuga disciplinae alium locum quesierint,
redire cogantur.
Gratian. Quod autem de uirginibus sacris hoc capitulo
statuitur de monachis etiam consequenter intelligitur, de quolibet
etiam clerico.
II. Pars. §. 1. Sed obicitur illud Basilii: