C. VII. Item ex Penitenciali Theodori.
Infans pro infante potest dari in monasterio, quamuisalter uocatus sit. Tamen melius est uotum soluere. Similiter
et pecora equali precio (si necesse est) sunt redimenda. ]
II. Pars. Gratian. Ex his auctoritatibus colligitur, quod
paterna professio pueros tenet obligatos, nec licebit eis a proposito
discedere, quod paterna deuotione in puerilibus annis susceperint.
Sed obicitur illud Leonis Papae: [epist. XC. ad
Rusticum Episcopum, cap. 13. et 14.]