C. V. Qui loca sacra communia diuersoria fecerit, clericus deponatur, laicus excommunicetur.
Item in Sinodo VII., c. 13.Quoniam a quibusdam uiris quedam uenerabiles
domus subripiuntur, tam uidelicet episcopia quam monasteria,
et facta sunt communia diuersoria, si quidem uoluerint
hii, qui hec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatem
restaurentur, bene et optime; alioquin, si de sacro
catalogo fuerint, hos deponi precipimus, si uero monachi uel
laici, excommunicari, quos nimirum constat condempnatos
esse et Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et deputantur
ubi uermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur,
quia Deo aduersantur, qui dicit: "Nolite
facere domum patris mei domum negotiacionis."
III. Pars. Gratian. Queritur de his, qui ad conuersionem
ueniunt, quo tempore debeant tonsurari? De his ita scribit
Gregorius Papa Fortunato Episcopo Neapolitano: [lib.
VIII. epist. 23.]