C. II. Qui monachorum propositum appetit, etiam inuito episcopo recipiendus est.
Duae sunt, inquit, leges: una publica, altera priuata.Publica lex est, que a sanctis Patribus scriptis est confirmata,
ut lex est canonum, que quidem propter transgressiones
est tradita. Verbi gratia: Decretum est in canonibus, clericum
non debere de suo episcopatu ad alium transire sine
conmendatitiis litteris sui episcopi, quod propter criminosos
constitutum est, ne uidelicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur
personae. Solebant enim offitia sua, cum non in
suo episcopatu poterant, in alio celebrare, quod iure preceptis
et scriptis detestatum est. §. 1. Lex uero priuata est,
que instinctu S. Spiritus in corde scribitur, sicut de quibusdam
dicit Apostolus: "Qui habent legem Dei scriptam in
cordibus suis," et alibi: "Cum gentes legem non habeant,
si naturaliter ea, que legis sunt, faciunt, ipsi sibi sunt lex."
Si quis horum in ecclesia sua sub episcopo populum retinet,
et seculariter uiuit, si afflatus Spiritu sancto in aliquo
monasterio uel regulari canonica saluare se uoluerit,
quia lege priuata ducitur, nulla ratio exigit, ut a publica
lege constringatur. Dignior est enim lex priuata quam
publica. Spiritus quidem Dei lex est, et qui Spiritu Dei
aguntur lege Dei ducuntur; et quis est, qui possit sancto
Spiritui digne resistere? Quisquis igitur hoc Spiritu ducitur,
etiam episcopo suo contradicente, eat liber nostra
auctoritate. Iusto enim lex non est posita, sed ubi Spiritus
Dei, ibi libertas, et si Spiritu Dei ducimini, non estis
sub lege.