C. XXI. Cum sanctimonialibus monachis habitare non licet.
Diffinimus minime duplex monasterium fieri, quia scandalumid et offendiculum multis efficitur. Si uero aliqui
cum cognatis abrenunciare et monasticam uitam sectari
uoluerint, debent uiri quidem uirorum adire cenobium,
feminae uero mulierum ingredi monasterium. In hoc enim
placatur Deus. §. 1. Que autem hactenus sunt dupla,
secundum regulam sancti Patris Basilii et secundum preceptionem
eius ita formentur. Non habitent in uno monasterio
monachi et monachae. Adulterium enim intercipit
cohabitationem, si habeat aditum monachus ad
monacham, uel monacha ad monachum secreto ad collocutionem.
§. 2. Non cubet monachus in muliebri monasterio,
neque cum monacha singulariter conuiuetur; et
quando necessaria uitae a uirorum parte ad regulares
deferuntur, extra portam hec suscipiat abbatissa monasterii
feminarum cum quadam uetula monacha. §. 3.
Porro si contigerit, et aliquam propinquam suam uidere
uoluerit monachus, in presentia abbatissae huic confabuletur
per modica et conpendiosa uerba, et in breui ab ea
discedat.