Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVIII. Episcopalia nullus ministret abbatibus, qui alicui episcoporum nolunt subesse.

Item Pascalis Papa. [II.]
Abbatibus, qui neque sub episcopo, neque sub metropolitano,
neque sub primate, neque sub patriarcha sunt, nullus
prorsus episcoporum episcopalia quelibet amministret. Cum
enim se nulli episcopo omnino subesse profiteantur, consequens
est, ut nullus episcoporum que sua sunt eis tamquam
extraneis largiatur.
Gratian. Pro huiuscemodi ergo statutum est, ut causae et
utilitates monasteriorum per episcopos disponantur.
Unde Gregorius scribit Vitali Defensori Sardiniae:
[lib. VII. epist. 65.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >