C. IX. Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere.
Item ex libro Capitularium. [V. c. 90.]Reum ad ecclesiam fugientem nemo abstrahere
audeat, neque inde donare ad penam uel ad mortem, ut
honor ecclesiarum conseruetur; sed rectores pacem
eius, et uitam, et membra obtinere studeant;
tamen legitime conponat quod inique fecit.