C. V. Sacrilegi iudicantur qui ecclesiae facultates alienant.
Item Lucius Episcopus omnibus Episcopis. [epist. I. cap. 6.]Omnes ecclesiae raptores atque suarum facultatum
alienatores a liminibus eiusdem matris ecclesiae
anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus, dampnamus
atque sacrilegos esse iudicamus; et non solum eos,
sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt
rei iudicantur, sed etiam qui facientibus consentiunt. Par
enim pena et agentes et consentientes conprehendit.