Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. [III.] Delictum personae in dampnum ecclesiae conuerti non potest.

Si episcopum (quod absit) talem culpam conmisisse
constiterit, ut constet eum non irrationabiliter esse depositum,
eadem eius depositio confirmetur, et omnes res suae
ecclesiae que ablatae fuerant, restituantur, quia delictum
personae in dampnum ecclesiae non est conuertendum. Si
autem dicitur, quia Comitiolus defunctus est, ab herede
eius que ab illo iniuste ablata sunt sine excusatione reddantur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >