C. LXVIII. Liberum est clericis monachis decimas concedere.
Quoniam quicquid habent clerici pauperum est, et domusillorum omnibus debent esse communes, susceptioni
peregrinorum et hospitum inuigilare debent, maxime curandum
est illis, ut de decimis et oblationibus cenobiis et
senodochiis qualem uoluerint et potuerint sustentacionem
inpendant. Liberum est enim monachis et spiritualibus
uiris Deum timentibus et colentibus decimas et oblaciones
cunctaque remedia concedere, et de iure suo in dominium
illorum et usum transferre, nec tam in pauperibus paupertatem
quam religionem attendere. §. 1. Quod autem beatitudo
tua quesiuit, utrum usus decimarum et oblationum
secularibus prouenire possit, nouit uestra sanctitas omnino
non licere, protestantibus hoc omnibus diuinis auctoritatibus
paternorum canonum. Quamobrem, si aliquando
fuerint ab his male detenta, que diuini iuris esse noscuntur,
et in usum monachorum transierint et seruorum Dei, episcopo
tamen loci illius prebente consensum, constabunt eis
omnia perpetua firmitate et stabilitate subnixa. §. 2.
Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari,
quibus parentum et propinquorum nulli suffragantur.
Qui autem bonis parentum et opibus sustentari
possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto
incurrunt et conmittunt, et per abusionem talium
iudicium sibi manducant et bibunt.
Gratian. De prediis autem, que a colonis eorum coluntur,
sic diffinitum est in Magontiensi concilio: "Questi sunt preterea
etc."