C. LXIII. De redditibus ecclesiae quarta pars clericis distribuenda est.
Item Gregorius Leoni Episcopo Cathinensi.[lib. VII. epist. 8.]
Ad hoc locorum gradus rationis ordo distinxit et
iudicia esse constituit, ut nec prepositi in obprimendos se
frustra ualeant occupare subiectos, nec subiectis iterum
contra suos prepositos effrenata sit resultandi licentia.
§. 1. Volumus ergo, ut quicquid ecclesiae tuae
ex redditu uel quolibet alio titulo fortassis accesserit,
quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas
segregare, atque eam secundum Dei timorem presbiteris,
diaconibus ac clero (ut tibi uisum fuerit) discrete diuidere.