Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XLVIII. Duo episcopatus in unum redigi possunt apostolica auctoritate.

Et temporis qualitas, et uicinitas locorum nos inuitat,
ut Cumanam atque Musinatium unire debeamus ecclesias,
quoniam nec longe, a se itineris interuallo
seiunctae sunt, nec (peccatis facientibus) tanta multitudo
populi est, ut, sicut olim fuit debeant duos habere
sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum
uitae huius expleuit, utrasque nos ecclesias presentis auctoritatis
pagina unisse tibique conmississe cognoscas,
utrarumque etiam ecclesiarum scito te esse proprium
pontificem. Et ideo quecumque uel de earum
patrimonio uel cleri ordinatione promotioneue iuxta
canonum statuta uisa fuerint ordinare atque disponere,
habebis ut proprius reuera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis
consensu atque permissione licentiam. Ubi uero
commodius ac utilius esse perspexeris, habitato, ita
sane, ut alteram ecclesiam cui corporaliter presens non
es, sollicita prouidentique cura disponas, quatinus illic
diuina misteria solempniter Domino prestante peragantur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >