C. XLI. Sacerdotalia offitia sine permissu episcoporum non agant presbiteri.
Cunctis fidelibus et summopere omnibus presbiteris, etdiaconibus, et reliquis clericis attendendum est, ut nichil
absque episcopi licentia proprii agant; non utique missas
sine eius iussu quisquam presbiterorum in sua parrochia
agat, non baptizet, nec quicquam absque eius permissu
faciat.
IV. Pars. Gratian. De his uero, qui intra monasterii
claustra consistunt, quibus populus ad regendum non conmittitur,
queritur, utrum decimas debeant dare uel accipere? In quibus
hec discretio seruanda est, ut de agris et uineis, que ad proprium
stipendium coluntur, decimas sibi retineant. Si enim decimae a
populo filiis Leui reddebantur pro ministerio, quo Domino deseruiebant
in tabernaculo, offerendo sacrificia et holocausta pro
populo, patet, quod monachi de propriis prediis non magis quam
alii sacerdotes decimas soluere coguntur. §. 1. Sed dicitur,
predia monachorum, siue precio sint empta siue pro salute animarum
oblata, antequam in ius eorum uenirent, baptismalibus ecclesiis
siue quibuslibet aliis primicias et decimas persoluebant, illae
autem ecclesiae suo iure priuari non possunt.
Unde in Maguntiensi Concilio statutum inuenitur: