C. XXXIX. De quodam senodochio, cuius abbas ad episcopatum eligi prohibetur.
Hinc est etiam, quod senodochium seu monasterium,quod in eodem Francorum regno constitutum est, quia per
ambiciones et contenciones quorumdam non canonice tractabatur,
a peruersitate malorum liberare cupiens precepit, ut
sine regali prouidentia, et monachorum electione nullus
ibi abbas aliqua umquam subreptione introduceretur. Precepit
etiam, ut eiusdem monasterii abbas numquam ad episcopatum
eligeretur, ne forte occasione episcopatus abbatia
aliquid detrimenti pateretur. Quod priuilegium ita est illius
ecclesiae, ut communem legem regibus uel abbatibus omnino
dare non possit. Non enim quod uni singillatim conceditur
statim omnibus conuenit.
Gratian. Superiori auctoritate non prohibentur abbates
sacerdotes fieri, cum B. Benedictus iubeat abbatem fratribus
egredientibus et regredientibus benedictionem dare, quod non est
nisi sacerdotum. Lectionem quoque euangelii similiter ad legendum
abbati tribuit, quam subsequenti oratione legere similiter
sacerdotalis offitii est. Sed tales sacerdotes uel diacones fieri
prohibet, qui in ecclesiastica milicia cogantur iugiter permanere.
§. 1. Item illud Ieronimi ad Riparium et Desiderium:
"Monachus non doctoris, sed plangentis offitium habet," et ad
Eliodorum: "Alia causa est monachi, alia clerici," et ad
Rusticum: "Sine consilio presbiterorum monachis nichil agere
licet," non ita generaliter intelligendum est, ut nulli monachorum
liceat docendi offitium assumere, ne B. Gregorium, aut
Augustinum Anglorum episcopum, beatum quoque Martinum,
innumeros etiam, quos de monachica conuersatione ad summum
sacerdotii gradum scriptura testatur esse promotos, cogamur
negare offitium docendi habuisse, aut in die consecrationis suae
asseramus eos a proposito priori discessisse, quod (ut Innocentius
testatur) nulli facere licet. Voluit ergo Ieronimus distinguere
inter personam monachi et clerici, ostendens quid cuique ex proprio
offitio conueniat. §. 2. Aliud enim conuenit cuique ex eo,
quod monachus est: aliud ex eo, quod clericus est. Ex eo,
quod monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet offitium:
ex eo, quod clericus, docendi et pascendi populum. §. 3. Monachos
autem usque ad tempus Eusebii, Zosimi et Siricii,
monachos simpliciter, et non clericos fuisse, ecclesiastica testatur
ystoria. Idem etiam Ieronimus refert, monachos Scithiae conuenisse
in unum, ut sacerdotem sibi inuenirent, qui eis missarum
solempnia celebraret.