C. XIX. Nullus monachus preter Domini sacerdotes audeat predicare.
Item Leo Papa. [ad Theodoritum, Episcopum Cypri,epist. LXI. al. LXIII.]
Adicimus illud etiam, quod nobis propter inprobitatem
quorumdam monachorum religionis uestrae
uerbo mandastis per uicarios nostros, hoc specialiter
statuentes, ut preter Domini sacerdotes nullus audeat
predicare, siue monachus siue laicus ille sit, qui cuiuslibet
scientiae nomine glorietur.
Gratian. Ecce in hoc capitulo et uicium est expressum,
et generali constitutione euacuatum. Quod uero penitenciam dare
prohibeatur, inde est, quod nulli sacerdotum licet parrochianum
alterius ligare uel soluere. Monachi autem, et si in dedicatione
sui presbiteratus (sicut et ceteri sacerdotes) predicandi,
baptizandi, penitenciam dandi, peccata remittendi, beneficiis ecclesiasticis
perfruendi rite potestatem accipiant, ut amplius et perfectius
agant ea, que sacerdotalis offitii esse sanctorum Patrum
constitutionibus conprobantur: tamen executionem suae potestatis
non habent, nisi a populo fuerint electi, et ab episcopo cum consensu
abbatis ordinati. Ecclesiasticas uero atque seculares actiones
attractare prohibentur, ut non presumant sibi patrocinia
causarum, nisi ab episcopo conmoniti fuerint, nec secularibus
causis occupentur, ut resideant cognitores dirimendarum litium.
Unde Pelagius scribit Antoninae Patriciae,
et Deciae: