Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Clerici pro sua ecclesia testimonium ferre possunt.

Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negocio
B. Stephani clericorum ipsorum acceptare nolueris
testimonium. Diuersae sunt namque species causarum, nec
in omnibus causis crimina agitantur. In criminibus siquidem
accusatorum et testium illa districtio obseruanda est,
que in canonibus continetur, ne qui ad probationem domestici
assumantur. Ceterum in possessionum uel huiusmodi
negociis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negocia
tractauerunt, de quorum auditu et uisu hesitatio esse non
debeat. Si ergo idem clerici idonei sunt ad assertionem
causae illius, nullatenus remoueantur, sed, sicut aliis litteris
deliberatum est, inter S. Iohannis et S. Stephani canonicos
lis illa plenius decidatur.
Gratian. Potest etiam intelligi aliter. Domestici ad probationem
non admittantur, ut pro his uidelicet, quorum sunt
domestici, testimonium ferant. Hii autem (sicut supra de actoribus
dictum est) non pro domesticis, sed pro ecclesia, que mater est
omnium pauperum, testimonium dicant. In conficiendis autem
instrumentis secularium negociorum presbiteri non uocentur ad
testimonium, sed, si casu contractui eos interfuisse acciderit,
iubente episcopo testimonium dicant.
Unde in Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa [II.]
statutum est: [cap. 13.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >