C. XXVI. Ex pusillanimitate mortuos lugere contingit.
Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos.Ubicumque sepeliamur, Domini est terra et plenitudo
eius. Scilicet quod oportet fieri efficiatur. Lugere
autem et deplorare et lamentari eos, qui de hac uita decedunt,
ex pusillanimitate contingit.
Gratian. Hoc autem ex desperatione futurae resurrectionis
intelligitur. Unde et Apostolus non simpliciter ait: "Nolumus
uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini," sed
addidit: "sicut et ceteri, qui spem non habent." Pietatis namque
affectu et humanitatis intuitu mortuos lugere non prohibemur,
sicut nonnullos sanctorum aliorum exequiis pias lacrimas inpendisse
legimus.
Hinc etiam Anastasius Papa: [ep. II. ad Nerianum]