Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVI. A sacris locis non iuuantur post mortem, quibus peccata dimissa non sunt.

Item Augustinus.
VIII. Pars. Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris
locis post mortem adiuuari non possunt, quia quos peccata
grauiora deprimunt, si in sacris locis se sepelire
faciunt, restat, ut de sua presumptione iudicentur, quatinus
eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis
accusat.

< Dokument zurück | | Dokument vor >