C. XIV. De eodem.
Item ex Concilio Triburiensi. [c. 16.]In ecclesiastico namque libro scriptum est: "Mortuo
non prohibeas gratiam, sciens, quia omnes moriemur."
Et item: "Omnia, que de terra orta sunt, in terram
conuertentur." Quid terra terram uendis? memento,
quod terra es, et in terram reuerteris, et quoniam
mors tibi futura est, et appropiat, et si tardat. Recordare,
quia non hominis terra est, sed, ut Psalmista
conmemorat: "Domini est terra, et plenitudo eius."
Si terram uendis, inuasione rei reus teneberis. Gratis
accepisti a Deo, gratis da pro eo. Quare interdictum
sit omnibus omnino Christianis terram mortuis uendere,
et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amici
defuncti propter nomen et redemptionem animae uiri
gratis aliquid dare uelint.