C. VI. Ubi quisque eligere sepulturam sibi debet.
Ubicumque temporum uel locorum facultas tulerit, apudmaiorem ecclesiam, ubi sedes est episcopi, sepulturae celebrentur.
Si autem propter temporis uel loci asperitatem
hoc difficile uisum fuerit, apud ecclesiam, quo religiosorum
canonicorum, uel monachorum, uel sanctimonialium
religiosa congregatio communiter degerit, sepeliatur.
Si autem et hoc ineptum uisum fuerit, ubi quis decimas
persoluebat uiuus, ibi sepeliatur mortuus.
Gratian. Quia ergo decimam nobis persoluebat uiuus, et
apud nos sepeliendus est mortuus. Item, si quis de prouincias ad
prouinciam transiret, et ibi domicilium sibi collocaret, liber
factus a ditione prioris iudicis, iurisdictioni illius iudicis subiceretur,
in cuius prouincia sedem sibi eligeret. Quia ergo
isti a uestra diocesi in nostram transierunt, liberi a uestra
ditione nostro iuri subiciuntur. Nostrum ergo est ius funerandi
eos.
Sed obicitur illud Melciadis Papae: