QUESTIO I.
GRATIANUS.I. Pars. Quod priori ecclesiae hec omnia iure persoluenda
sint, actores his argumentis probare contendunt. Constat
unamquamque baptismalem ecclesiam habere diocesim sibi legitime
assignatam, sicut et parrochiales ecclesiae habent parrochias
distributas.
Unde Dionisius Episcopus Seuero Episcopo: [ep. II.]