Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Quomodo de rebus ecclesiae sacerdotibus testari liceat.

Nulli dubium est, quod sicut sacerdotibus res in
episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita de
eis, quas ante habuerint, quicquid iudicare uoluerint non
uetentur. Itaque fraternitatem tuam tempore, quo ad nos
fuit, conquestam esse recolimus, quod quedam mobilia,
que Constantius decessor uester Luminosae ancillae
Dei, et fratribus suis, testamenti serie legati titulo dereliquit,
iam episcopus adquisisset, decreuissetque nos, ut, si
hoc constat, nullum ex his ecclesia uestra preiudicium
pateretur. Quod et uos oportet recolere, et molestiam aliquam
predictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione
de his, que possidet, quicquam auferre.

< Dokument zurück | | Dokument vor >