C. LXVII. Serui ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis deseruiunt utilitatibus.
Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 18. TheodoroConciliario]
Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum
est remuneratione gaudere, ut qui se uoluntariis
obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt digne nostris
prouisionibus consolentur. Quia igitur Theodorum
uirum eloquentissimum, consiliarium nostrum, mancipiorum
cognouimus ministerio destitutum ideo puerum nomine
Acosimum, natione Siculum, iuri dominioque suo dari
tradique precipimus, quem quoniam traditum ex nostra
uoluntate iam possidet, huius necesse fuit
pro futuri testimonio ac robore largitatis auctoritate
fulciri, quatinus Domino protegente secure eum semper
sine ullius retractationis suspicione, ut dominus,
ualeat possidere.
Gratian. Miserationis quoque intuitu serui ecclesiarum
libertati donari possunt.
Unde Gregorius Montanae et Thomae: [lib. V.
epist. 12.]