C. LXIII. A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti.
Item ex Concilio Tolletano III. [c. 6.]De libertis autem hoc precepit sancta sinodus, ut,
si qui presbiteri uel diaconi ab episcopis facti sunt secundum
modum, quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi,
et tamen a patrocinio ecclesiae tam ipsi quam ab eis
progeniti non recedant. §. 1. Ab aliis quoque libertati traditi
et ecclesiis conmendati patrocinio episcopi colligantur,
et ne cuiquam donentur hoc a principe episcopus
postulet.
Gratian. Ne uero longinquitate temporis obscuretur conditio
originis, tempore suae manumissionis scribant liberti professionem,
qua se profiteantur de familia esse ecclesiae, et ab eis
obsequio se numquam recessuros.
Unde in eodem Concilio legitur: