Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. LIX.]

"Questionem de seruis contra dominos haberi non oportet,
exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus,
et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet. §. 1.
In ceteris autem, quamquam ea, que seruus contra dominum
dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant tamen, si
aliis quoque probationibus fides ueritatis inuestigetur, prescriptionis
inuidia euanescit. §. 2. In pecuniariis uero causis nec
inopia probationum seruos contra dominum interrogari posse
manifestum est."

< Dokument zurück | | Dokument vor >