Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LV. Item ex Concilio apud Tansiacum c. 2.

Iniustum uidetur et inpium, ut mancipia, que fideles
uiri seu feminae pro redemptione animae suae Deo et
sanctis eius consecrauerint, cuiuscumque muneris precio
uel conmutationis commercio iterum in secularem seruitutem
redigantur, cum canonica auctoritas seruos fugitiuos
tantummodo distrahi permittat. Et ideo omnes rectores


ecclesiarum summopere caueant, ne unius elemosina alterius
peccatum fiat, et est absurdum, ut ecclesiastica
dignitate seruus decedens humanae obnoxius sit seruituti. ]
VII. Pars. Gratian. Item si rectores ecclesiae de rebus
propriis tantumdem ecclesiae restituere uoluerint, ecclesiasticas
facultates libere dare possunt, et constabunt his, quibus datae
fuerint, perpetua firmitate.
Unde in Agatensi Concilio [c. 49.] legitur:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

703/704