Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LII. Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae distrahere non licet episcopo.

Item ex epistola Leonis Papae, uniuersis Episcopis
per Siciliam constitutis.
Sine exceptione decernimus, ne quis episcopus de
rebus ecclesiae suae quicquam donare, uel conmutare,
uel uendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut
meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu
id eligat, quod non sit dubium profuturum ecclesiae.
Et infra: §. 1. Episcopus rebus ecclesiae tamquam conmendatis,
non tamquam propriis utatur. Irrita enim
episcoporum uenditio et conmutatio rei ecclesiasticae
erit absque conniuentia et subscriptione clericorum.
Gratian. Item domus urbium uel castrorum, que ecclesiae
plus incommodi quam utilitatis afferunt, licet rectoribus
ecclesiarum (sicut in superiori capitulo Simaci: "Non liceat
Papae etc." continetur) uendere uel conmutare.
Item, sicut in Agatensi Concilio [c. 45.] legitur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

703/704