C. XXXIX. Episcopi, qui nichil ecclesiae conferunt, famulos eius libertati non donent.
Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 66.]Et si illi, qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi
distribuunt, eterni iudicis uoce in futuro condempnabuntur,
quanto magis hi, qui auferunt pauperibus quod non
dederunt? Quapropter episcopi, qui nichil ex suo proprio
ecclesiae Christi conpensauerunt, hanc diuinam sententiam
metuant, et liberos ex famulis ecclesiae ad condempnationem
suam non presumant facere. Inpium enim
est, ut qui res suas ecclesiae Christi non contulerit dampnum
inferat, et ius ecclesiae alienare contendat.
Tales igitur liberos successor episcopus absque ulla
oppositione ad ius ecclesiae reuocabit, quia eos non equitas,
sed inprobitas absoluit.