Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXXII. Omnes presbiteri secundum iussionem episcopi res ecclesiae dispensare studeant.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 22.]
V. Pars. Statuimus (quod omnes iubent) ut
ciuitatenses siue diocesiani presbiteri uel clerici, saluo iure
ecclesiae, rem ecclesiae, sicut permiserint episcopi,
teneant, uendere autem aut donare penitus non presumant.
Quod si fecerint, et facta uenditio non ualebit,
et de facultatibus, si quas habent proprias, indempnem
ecclesiam reddant, et communione priuentur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >