C. XXX. De stipendio ecclesiae quatuor debent fieri portiones.
Idem Augustino Episcopo Anglorum. [in respons. ad Primaminterrogationem]
Mos est apostolicae sedis ordinato episcopo precepta
tradere, ut de omni stipendio, quod
accidit, quatuor debeant fieri portiones, una uidelicet
episcopo et familiae eius propter hospitalitatem atque
susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta
ecclesiis reparandis.
[PALEA.