[C. IX.]
Si seculi leges talem iustitiam habere uoluerunt, lexdiuina cur inferior esse debebit, cum in ipsius ueritatis presentia
a Zacheo collaudatum sit, ut, si aliquem defraudaret,
in quadruplum restitueret? Et quia summum in
rebus bonum est iustitiam colere, ac sua cuique iura
seruare, et in subiectos non sinere quod potestatis est fieri,
sed quod equum est custodiri (quod et uos diligere, et
omnino confidimus studere): quapropter excellentiae
uestrae mense nouembrio presentis anni, secunda indictione,
Petrum fratrem et coepiscopum nostrum a gremio
sanctae Romanae ecclesiae transmittimus, ut, fratribus
eiusdem prouinciae in unum congregatis, emunitas et
presumptio, et sacrilegium canonica auctoritate et uestra
regia dignitate talem terminum accipiant, ne post hac
membra diaboli, filii nequam, in sancta ecclesia te etiam ibi
regnante talia presumant.