C. XXIV. Res ecclesiae sint in episcopi potestate.
Item in canonibus Apostolorum. [c. 41.]Precipimus, ut in potestate sua ecclesiae res episcopus
habeat. Si enim animae hominum preciosae illi sunt
creditae, multo magis oportet eum curam de pecuniis
agere ita ut potestate eius indigentibus omnia dispensentur
per presbiteros et diacones, et cum timore et
omnia sollicitudine ministrentur. Ex his autem, quibus
indiget etc. ut supra.
Gratian. Cum ergo in concilio Agatensi, et Martini
Papae, et in canonibus Apostolorum dicatur: "Sint
manifestae res propriae episcopi," cum in eisdem canonibus, et in
concilio Antioceno precipiatur, ut episcopus participet res ecclesiae,
si tamen indiget, nonne patenter ostenditur, quod episcopus
habeat libere propria? Dicendo enim: "si indiget rebus ecclesiae,"
notat eum habere propria, que forte suis necessitatibus non
sufficiunt. Quomodo ergo clericus, si proprium habere uoluerit,
clericus non erit, et episcopus habens propria non solum non
desinit esse episcopus, uerum etiam cunctas ecclesiasticas facultates
in sua iubetur habere potestate? §. 1. Sed notandum est,
episcopos orientales uxores habere et filios, quosdam autem ex
nostris partibus, cum in laicatu siue in minoribus ordinibus constituti
habeant uxores et filios, siue morte uxoris interueniente siue
continentia pari uoto seruata, ad sacros ordines accedere. His
omnibus conceditur habere propria ad suos et suorum usus. Qui
autem ab infantia sacrae miliciae traditi sunt, nullo modo eis permittitur
habere propria, quia nulla est eis excusatio proprietatis,
nisi forte retinendo sua a sumptibus ecclesiae abstineant.
Quod fieri posse Prosper [de uita contemplatiua, lib. II.
cap. 12.] testatur dicens: