C. XXI. De eodem.
Sint manifestae res propriae episcopi (si tamen habetproprias), et manifestae dominicae, ut potestatem
habeat de propriis moriens episcopus sicut uoluerit et
quibus uoluerit derelinquere, nec sub occasione ecclesiasticarum
rerum ea, que episcopi probantur esse, interdicantur.
Fortassis enim aut uxorem habet, aut
filios, aut propinquos, aut seruos. Et iustum est hoc apud
Deum et homines, ut nec ecclesia patiatur detrimentum
ignorantia rerum pontificis, nec episcopi uel eius
propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas
incidant qui ad eum pertinent, mortisque eius iniuriis
infamentur.

