Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Nichil preter Deum habeat qui in eius sortem eligitur.

Item Ambrosius de fuga seculi. [c. 2.]
Cui portio Deus est nichil debet curare nisi Deum, ne
alterius inpediatur necessitatis munere. Quod enim ad alia
offitia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro
offitio decerpitur. Hec enim uera est sacerdotis fuga, abdicatio
domesticorum, et quedam alienatio karissimorum, ut
suis se abneget qui Deo seruire gestit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >