C. CIX. Que sit penitencia sacerdotum, qui excommunicati sacrum ministerium presumunt.
De illis presbiteris, qui tempore sanctissimi predecessorisnostri domini Papae Nicolai excommunicati sacrum
ministerium contingere presumpserunt, ipsi in se dampnationis
(sicut canones statuunt) sententiam intulerunt.
Tamen, quia miseratio apostolica ueniam solet
prestare correctis, ob multitudinem misericordiae illis
hanc indulgentiam exhibemus, ut, sancta communione saginati,
studeant tribus annis continuis per ebdomadam omni
secunda et sexta feria a uino et a carne
penitus ieiunare, et ultra lugenda nequaquam committere.
Gratian. Qui autem excommunicatis communicant pro
modo peccati penitenciae modum accipiant.
Unde Urbanus II. Genebaldo Constantiensi Episcopo: