Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. CI. Non est obediendum quod contra Deum precipitur.

Item Ysidorus.
Si is, qui preest, fecerit, aut cuiquam quod a Domino
prohibitum est facere iusserit, uel quod preceptum
est preterierit aut preterire mandauerit, S. Pauli apostoli
sententia ingerenda est, dicentis: "Etiamsi nos aut
angelus de celo euangelizauerit uobis anathema sit, preterquam
quod uobis euangelizauimus." Idem: §. 1. Si quis
prohibet nobis quod a Domino preceptum est,
uel rursum inperat fieri quod Dominus fieri prohibet,


execrabilis sit omnibus, qui diligunt Deum. Idem:
§. 2. Is, qui preest, si preter uoluntatem Dei, uel preter quod
in scripturis sanctis euidenter precipitur, uel dicit aliquid,
uel inperat tamquam falsus Dei testis aut sacrilegus habeatur.
Gratian. Cum ergo subditi excommunicantur, quia ad
malum cogi non possunt, tunc sententiae non est obediendum,
quia iuxta illud Gelasii: "Nec apud Deum, nec apud ecclesiam
eius, quemquam grauat iniqua sententia."
VIII. Pars. §. 1. Quod autem supra communicantes excommunicatis
de ecclesia abici iubentur, non de quolibet modo
communicantibus intelligendum est.
Unde Nicolaus Papa Igmaro, Remorum Archiepiscopo:

< Dokument zurück | | Dokument vor >