C. XCIX. Per obedientiam bonum deserere, numquam malum facere licet.
Item Gregorius. [c. 12. lib. XXXV. in Iob.]Quid ergo mirum, si peccator homo obedientiae in
presentis uitae breuitate se subicit, quando hanc mediator
Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non
relinquit? Sciendum tamen est, numquam per
obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam
bonum, quod agitur, intermitti. Neque enim mala
arbor in paradiso extitit, quam Deus homini ne contingeret
interdixit; sed ut melius per obedientiae meritum homo
bene conditus cresceret, dignum fuerat, ut etiam a bono
prohiberetur quatinus tanto uerius hoc, quod ageret,
uirtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum
humilius exhiberet.