C. LXXXIII. Qui falsum testimonium dicunt, et ueritatem pro pecunia negant, sceleris Iudae participes fiunt.
Abiit Iudas ad summos sacerdotes, et constitueruntei pecuniam se daturos. Multi hodie scelus Iudae, quia
Dominum ac magistrum suum, deumque pecunia
uendiderit, uelut inmane et nefarium exhorrent, nec tamen
cauent. Nam cum pro muneribus falsum contra quemlibet
testimonium dicunt, profecto, quia ueritatem pro pecunia
negant, Deum pecunia uendunt. Ipse enim dixit:
"Ego sum ueritas." Cum societatem fraternitatis aliqua
discordiae peste conmaculant, Deum produnt, quia
Deus karitas est. Qui ergo karitatis et ueritatis iussa
spernunt, Deum utique, qui karitas est et ueritas, produnt
maxime cum non infirmitate uel ignorantia peccant, sed in
similitudinem Iudae querunt oportunitatem, qualiter arbitris
absentibus mendacio ueritatem, uirtutem crimine
mutent.