C. LXII. Non est uera presidentis absolutio, nisi sequatur arbitrium interni iudicis.
Idem. [ibidem paulo inferius]Tunc uera est absolutio presidentis, cum interni sequitur
arbitrium iudicis. Quod bene quatriduani mortui
resuscitatio illa significat, que uidelicet demonstrat, quia
Dominus prius mortuum suscitauit et uiuificauit, dicens:
"Lazare, ueni foras," et postmodum is, qui
uiuus fuerat, egressus a discipulis est solutus, sicut
scriptum est.

