C. LVIII. Christum uiolat qui sanctum non sanctum, uel non sanctum sanctum esse crediderit.
Idem. [ibidem paulo superius.]Si quis hominem, qui sanctus non est, sanctum esse crediderit,
et Dei eum iunxerit societati, Christum uiolat,
cuius membra sumus. Et infra: §. 1. Omnes credentes
secundum Apostolum Christi corpus efficimur. Qui in
corpore Christi errat et labitur, asserens membrum
eius sanctum esse, cum non sit, uel non esse sanctum,
cum sit, uide quali crimine obnoxius fiat: Ysaias
ait: "Vae his qui dicunt dulce amarum, et amarum
dulce, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras." Dulce
puto esse sanctimoniam; amarum quod sanctimoniae contrarium
est.