C. XXXII. Sathanae traditur qui ab ecclesia excommunicatur.
Item Augustinus de uerbis apostoli, sermone LXXIX.Omnis Christianus, dilectissimi, qui a sacerdotibus
excommunicatur, sathanae traditur: quomodo? scilicet,
quia extra ecclesiam est diabolus, sicut in ecclesia Christus,
ac per hoc quasi diabolo traditur qui ab ecclesiastica
communione remouetur. Unde illos, quos tunc Apostolus
sathanae esse traditos predicat, excommunicatos a se esse
demonstrat.

