C. III. Excommunicationis sententiam meretur qui excommunicatis communicat.
Item Nicolaus ad Lotharium Regem. [in epistola, cuiusinitium: "Audito"]
Precipue Waldradae pellicis tuae et dudum a
te repudiatae communionem declina; excommunicata est
enim et usque ad presentiam nostram ab omni contubernio
Christianorum sequestrata. Quamobrem cauendum est
ne cum ea pari mucrone percellaris sententiae, ac pro unius
mulierculae passione uinctus et obligatus ad perhenne traharis
exitium. Deterius quippe in populis prelati delinquunt,
ac per hoc ipsi crudelius quam ceteri puniuntur, ut
ait B. Gregorius: "Scire prelati debent, quia, si peruersa
umquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot
ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde
necesse est, ut tanto se cautius custodiant a culpa, quanto
per praua, que faciunt, non soli moriuntur." Et infra. §. 1.
Ceterum precaue, ne quando nobis secundum Domini
preceptum duos aut tres testes adhibeamus, imo uero
hoc sanctae ecclesiae dicamus, et (quod non optamus) de
cetero fias cunctis sicut ethnicus et publicanus.