[C. XXXVI.]
Idem.Omnes itaque causae, que pretorio uel ciuili iure
tractantur, episcoporum sententiis terminatae perpetuo
stabilitatis iure firmentur, nec ulterius liceat retractari negocium,
quod episcoporum sententia deciderit.
Testimonium etiam, ab uno licet episcopo perhibitum,
omnes iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur,
cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum.
Illud enim ueritatis auctoritate firmatum, illud
incorruptum habeatur, quod a sacrosancto homine conscientia
mentis illibatae fuerit prolatum. Hoc nos edicto
salubri firmamus, et perpetua lege tenendum esse censemus.
Gratian. Hec si quis antiquata contendat, quia in
Iustiniani codice non inueniuntur inserta, per Karolum
renouata cognoscat, qui in suis Capitularibus [l. VI. c. 281.,] ait
inter cetera: