C. XX. A principibus corrigantur quos ecclesia corrigere non ualet.
Item Gregorius.Istud est, quod a uobis poposcimus et nunc iterum
postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum,
et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem
sub digna custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus
esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem
factus est, alios ultra non perdat, et ille, qui
contra morem antiquum eum ordinare presumpsit, canonum
uindictae subiaceat.

